- DELPHICAE Mensae et Delphicae simpliciter
- DELPHICAE Mensae et Delphicae simpliciterLat. Graec. Δελφίδες τράπεζαι: quod imitarentur figuram τῆς δελφίδος seu τῆς δελφικῆς, seu, ut recentiores Graeci dixêrunt, τȏυ δέλφικος τȏυ Α᾿πόλλωνος, tripodis Apollonis, qui Delphis erat, sic dictae sunt. Itaque rotundae facturâ erant, cuiusmodi fuisse Δελφικοὺς τρίποδας notissimum est, unde orbes dictae Iuven. l. Iv. Sat. XI. v. 173.Qui Lacedaemonium pytismate lubricat orbemUbi Lacedaemomus Orbis mensa est, ex Lacedaemonio marmore, vel abacus. Horat. l. 1. Sat. 6. v. 116. et seqq.------- ------- ------- lapis albusPocula cum cyatho duo sustinet:Ad quae verba vetus Interpres, Mensa, inquit, marmorea, quam Delphicam vocant. Prostabant sc. pocula omne genus in illis Delphicis exposita, et ibi pytissabant, abacumque ut et pavimentum effusionibus reiectionibusque lubricabant, vide Salmas. ad Spartian. in Pescennio Nigro. Dicitur et Delphicum, eadem notione, apud Hesych. Sed et sic triclinium appellatum est, in Maiori Palatio C. Politano, in quo epulari consueverat Imperator, uti ex Victore Tunn. in Chron. discimus, ubi hîc loci Vitalianum Iustiniani Patricii factione occisum natrat. Vim vocis et originem diserte exponit Procopius de Bello Vondal. l. 1. 2. 21. a Delphica nempe, seu abaco ministratorio. Α᾿ριςτήριον illud Triclinium vocat Anna Cominena Alexiad. l. 14. p. 138. ad quam vide Netas Car. du Fresne. Delphicae sive Abaci, Varro quoque meminit de Ling. Lat. c. 8. Itaque, sicut Abacum argento ornari videmus, ut alia paria sint, alia disparia, sic in oratione. E quo loco ostendit Salmas. non semper in Delphica pares scyphos, h. e. ςύνδυο, poni, consuevisse, uti vult Agroecius: Quia, inquiens, vasa in Delphica paria semper sunt, unde ipse Cic. Scyphorum paria compluria. vide eum ad Solin. p. 1047.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.